Cicero, Epistula ad Octavianum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Oct.].
<<Cic. Oct. 1 Cic. Oct. 1 (English) >>Cic. Oct. 4

1 Si per tuas legiones mihi licitum fuisset, quae nomini meo populoque Romano sunt inimicissimae, venire in senatum coramque de re publica disputare, fecissem, neque tam libenter quam necessario; nulla enim remedia quae vulneribus adhibentur tam faciunt dolorem quam quae sunt salutaria. Sed quoniam cohortibus armatis circumsaeptus senatus nihil aliud vere potest decernere nisi timere (in Capitolio signa sunt, in urbe milites vagantur, in Campo castra ponuntur, Italia tota legionibus ad libertatem nostram conscriptis ad servitutem adductis equitatuque exterarum nationum distinetur), cedam tibi in praesentia foro curia et sanctissimis deorum immortalium templis, in quibus reviviscente iam libertate deinde rursus oppressa senatus nihil consulitur, timet multa, assentatur omnia.

2 Post etiam paulo temporibus ita postulantibus cedam urbe, quam per me conservatam ut esset libera in servitute videre non potero; cedam vita, quae, quamquam sollicita est, tamen, si profutura est rei publicae, bona spe posteritatis me consolatur, qua sublata non dubitanter occidam; atque ita cedam ut fortuna iudicio meo, non animus mihi defuisse videatur. Illud vero, quod et praesentis doloris habet indicium et praeteritae iniuriae testimonium et absentium sensus significationem, non praetermittam, quin, quoniam coram id facere prohibeor, absens pro me reque p. expostulem tecum. Atque ita dico 'pro me', si quidem mea salus aut utilis rei publicae est aut coniuncta certe publicae saluti. Nam, per deum immortalium fidem, nisi forte frustra eos appello quorum aures atque animus a nobis abhorret, perque Fortunam populi Romani, quae, quamquam nobis infesta est, fuit aliquando propitia et, ut spero, futura est, quis tam expers humanitatis, quis huius urbis nomini ac sedibus usque adeo est inimicus ut ista aut dissimulare possit aut non dolere aut, si nulla ratione publicis incommodis mederi queat, non morte proprium periculum vitet?



Cicero, Epistula ad Octavianum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Oct.].
<<Cic. Oct. 1 Cic. Oct. 1 (English) >>Cic. Oct. 4

Powered by PhiloLogic